— 149 —
XCVIII.
Quomodo maculae in
faculas vertantur,
vel contra.

      Saepe etiam contingit, ut materia Solis, circa maculas
istas fluendo, supra ipsarum extremitates assurgat;
tuncque, inter illas et coeli vicini superficiem intercepta,
cogitur ad motum solito celeriorem: eodem
modo quo fluminum rapiditas semper est major in
locis vadosis et angustis, quam in latis et profundis.
Unde sequitur Solis lumen ibi aliquanto fortius esse
debere. Atque ita maculae in faculas converti solent,
hoc est, quaedam solaris superficiei partes, quae prius
aliis erant obscuriores, postea fiunt lucidiores. Ac
vice versa faculae in maculas mutari videntur, cum, his
— 150 —
una ex parte in subtiliorem Solis materiam demersis,
magna copia novae materiae alia ex parte ipsis accedit
et adhaeret.
Descartes PPh 149-150