— 149 —
XCVII.
Cur in quarundam extremitate
colores iridis
appareant.

      Praeterea potest contingere, ut maculae istae cum
sunt paulo crassiores et densiores, prius in sua circumferentia
quam in medio atterantur a puriore materia
Solis eas circumfluente; sicque ut extremitates earum
circumferentiae, in acutum desinentes, ejus lumini perviae
sint: unde sequitur ipsas ibi Iridis coloribus pingi
debere, ut antehac de prismate vitreo in Meteoris,
cap. 8, explicui. Et tales aliquando colores in illis
observantur.
Descartes PPh 149