— 149 —
      Haec omnia negant, immo pernegant, Primos
Poetas fuisse Theologos; et tamen historia constat, Hesiodum
Homero priorem. Haec nobis fecere solicitudinem,
qua Historiae Poetarum hactenus traditae nunquam
acquievimns, donec ex nostris Principiis originem
Poeseos invenimus, qua et historia constaret, et
his difficultatibus satisfieret: ut lib. II. ostendemus.
      Ex ea origine de Lyra haec dicamus: Lyra ex
pluribus fidibus constat: et Fides eadem ac nervus,
quae et Graecis χορδὰ, primum Imperii nomen in terris
fuit, quo Clientelae stetere: ex pluribus fidibus,
seu Imperiis singularibus, quae optimi in Clientes
habebant, ex pluribus privatae violentiae juribus vis
publica est constituta, ut supra dictum quoque est,
et publica vi constituta primae extitere Respp. En
Lyra: publicum Imperium, cui ferae factae sunt obsequentes.
      Sed et inter praecipuas Poëseos laudes illa numeratur,
quod prima fuit in terris sapientia Poetarum:
Haec fuit Sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis;
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis;
Oppida moliri, et leges incidere ligno.

Sapientia autem partibus continetur tribus; quarum
prima est, Divinarum rerum contemplatio, qua Plato
sapientissimus fertur: secunda est rerum in natura abditarum
cognitio, qua sapientes antiqui Physici dicti:
tertia est humanarum rerum Prudentia, qua septem
Graeciae Sapientes
appellati, qui monita in vita adprime
— 150 —
utilia reliquerunt: et Romanis Sempronius Σοφὸς,
et Scipio Nasica Corculum dicti, qui Jurisprudentia
maximae floruerunt.
Vico Univ20 149-150