— 148 —
XCVI.
Quomodo istae maculae
dissolvantur, ac novae
generentur.

      At vero, quemadmodum plerique liquores eandem
spumam, quam initio effervescendo emittunt, rursus
postea diutius ebulliendo resorbent et absumunt: ita
putandum est, eadem facilitate qua materia macularum
e corpore Solis emergit, atque in ejus superficie
cumulatur, paulo post etiam imminui, et partim in
ejus substantiam refundi, partimque per coelum vicinum
dispergi. (Non enim ex toto Solis corpore, sed
tantum ex materia quae recens in illum ingressa est,
maculae istae formantur.) Ac reliqua materia quae diutius
— 149 —
in eo permansit, jamque, ut ita loquar, excocta
est et defaecata, summa vi semper gyrans, partim eas
quae jam factae sunt abradit, dum interim alia in parte
novae generantur ex nova materia Solem ingrediente:
unde fit ut non omnes in iisdem locis appareant. Et
sane tota Solis superficies, partibus circumpolaribus
exceptis, materia ex qua componuntur tegi solet. Atqui
maculae tantum esse dicuntur, ubi materia illa est
tam densa et stipata, ut vim luminis a Sole venientis
notabiliter obtundat.
Descartes PPh 148-149