— 148 —
Eadem enim ratione, qua videmus aquam
liquoresque alios quoscunque, cum igni admoti effervescunt,
atque aliquas particulas diversae a reliquis
naturae ac minus ad motum aptas in se continent,
densam spumam ex particulis istis conflatam emittere,
quae supra ipsorum superficiem natare, figurasque admodum
irregulares et mutabiles habere solet: ita perspicuum
est materiam Solis, utrimque ex ejus polis
versus eclipticam ebullientem, debere particulas suas
striatas, aliasque omnes quae facile sibi mutuo adhaerent,
ac difficulter communi ipsius motui obsequuntur,
ex se tanquam spumam expellere.
XCV.
Hinc cognosci praecipuas
harum macularum
proprietates.

      Atque hinc facile est cognoscere, cur Solis maculae
non soleant apparere circa ejus polos, sed potius in
partibus eclipticae vicinis; et cur figuras habeant
valde varias et incertas; et denique cur in orbem circa
Solis polos, si non tam celeriter quam ejus substantia,
saltem simul cum ea parte coeli quae illi proxima est,
moveantur.
Descartes PPh 148