— 148 —
      Non inficiamur quidem Poësim granditate fabularum,
et luculentia locutionis ad stupidos animos excitandos
praecipue factam esse: sed ipsius Poëseos natura
primos Poëtas Theologos fuisse negat, cum eodem
ordine, quo Philosophi, et nati Poëtae sint: primi
Heroici, Homerus, Tirtaeus
, qui cecinere bella,
ad quae homines vel lapidei convertuntur. Ex Drammaticis
primi Satyrorum Inventores, qui sylvestres
Deos Plaustris invexere, et primam Deorum personam,
quam ipsis per naturam licebat, finxere Satyrorum,
ex rebus, quas tractabant, cornibus, caprina
pelle, et uvarum foecibus, quibus ora perungebantur;
unde Tragoediam dictam multo verosimilius conjicio,
quam quod τράγος, hircus daretur praemio. Hinc Comoedia
antiqua, quae legibus tandem vetita est, quod
viros Civitatis Principes, quos Populus universus suspiceret,
in fabulas traducebat. Inde ex Satyra Tragoedia,
ex Comoedia antiqua Comoedia nova ortae, et
tamen Tragoedia prior, qua Tyrannorum, et magnarum
Domuum scelera punita theatris exponebantur, ad
quas e civilibus rebus maxime populus excitatur. Tandem
Comoedia nova inventa est, quae res privatas agit,
ad quas Populus non attendit: unde Simoni roganti:
— 149 —
Meum gnatum rumor est amare.

merito Davus mutiens respondet;
Id populus curat scilicet.

Vico Univ20 148-149