— 79 —
      Ex hoc fonte, qui Apollo legibus connubialibus illustrat
nomina, unde passim apud Homerum illustres Heroës, et illustrissimi
Reges
; in caelum elatus affictus Planetae, qui interdiu
terras illustrat: et Diana, quae fons in Lucis lucet, unde
translaticium mansit Poëtis,
Lucus, et Ara Dianae;

apicta syderi, quae lucet per noctis tenebras. Venus ob pulchritudinem,
quam in terris significabat prius Heroidum,
deinde transmarinarum mulierum, astro item erroni addicta
omnium maxime ridenti, ac nitido. Mercurius Sole
contectus, ut regnum stemmatis
foeciales: infra Saturnum patrem,
supra Lunam,
Mercurium, Venerem,
Martem, Solemque Jupiter
locatus ut Rex Deorum. Mars
ingenti spacio ab Jove remotus, ut in terris ab ordine regnante
plebej. Saturnus erronum remotissimus, qui in terris maximus
natu Deorum habitus; et Temporis metitor ab iis satis,
unde Saturnus dictus; et a quorum messibus primi homines
— 80 —
annos metiebantur: unde forsan latinis a meto dictum metior,
et Romanis metae positae in Circo, qui Anni symbolum erat, ad
eandem formam conicam, qua ex messibus extruuntur. Quas
omnes Fabulas novas esse dicendum est, utpote natas post introductam
inter Graecos Astronomiam, et receptos externos
Chaldaeorum Deos. Qua aetate Contemplatio caeli ob auspicia
capienda, quam hoc lib. primam Uraniam diximus, facta est
Observatio caeli ad observandas syderum theorias: et mathemata,
ac theoremata, sive sublimia ac divina contemplanda politica,
facta sunt astronomica: et Zoroastres et Atlas caeli observatores
auspiciorum caussa, Astronomi facti sunt, ut Urania
musa Astronomia. Quare omnes apotheoses, sive insignium terrenarum
rerum, aut hominum praecellentium in Caelum evectiones,
sunt Fabulae ab hoc tempore occoeptae, quod liquido
definire possis, post aetatem Homeri; quo vivente Caelum non
ultra summi Olympi horizontem putabatur, ut qui Deorum
sedes in Montis Olympi vertice locatas narrat. Neque apud
Homerum
alia de Astronomia extant testimonia, quam Hyades,
Pleiades, et Currus nunquam in Oceano occasurus
: quam
Astronomiae praxim Phoenices maris expertes docere graecos
nautas necesse fuit, ut nos in Not. ad Cap. de Orig. Poës. disseruimus.
Altrinsecus humanas mentes ad contemplationem
Mundani Systematis prius, quam Naturae Universae excitatos
esse necesse est: quia illud, quam haec, est sensibus spectabilius;
et haec, quam illud, mentes longe capaciores advertit. Igitur
audacter statuendum, Astronomiam post Homerum, et ante Physicos
graecis innotuisse
.
Vico Notae 79-80