— 147 —
XCIV.
Quomodo ex iis maculae
in Solis vel stellarum
superficie generentur.

      Sed quando materia ista primi elementi ad corpus
Solis alteriusve sideris pervenit, ibi omnes ejus minutiae
maxime agitatae, cum nullis globulorum secundi
elementi obicibus impediantur, in similes motus consentire
laborant. Unde fit ut illae striatae, nec non
etiam aliae multae paulo minores, quae ob figuras nimis
angulosas, molemve nimis magnam, tantam agitationem
refugiunt, ab aliis minutissimis separentur, ac
sibi mutuo facile adhaerentes, propter inaequalitatem
suarum figurarum, moles aliquando permagnas componant,
quae, intimae coeli superficiei contiguae, sideri
ex quo emerserunt adjunguntur, et ibi resistentes illi
actioni, in qua vim luminis consistere supra diximus,
— 148 —
similes sunt illis maculis quae in Solis superficie conspici
solent. [>]
Descartes PPh 147-148