— 147 —
XCIII.
Inter particulas striatas,
et omnium minutissimas,
varias esse
aliarum magnitudines
in primo elemento.

      Etsi autem hae particulae oblongae ac striatae valde
differant a reliqua materia primi elementi, non tamen
illas ab hac distinguimus, quandiu tantum inter globulos
secundi versantur: tum quia nullum peculiarem
earum effectum ibi advertimus; tum etiam, quia multas
alias, non multo minores, nec celerius agitatas, in
ea contineri arbitramur, ita ut inter omnium minutissimas
et istas striatas, innumeri sint aliarum gradus,
ut facile ex inaequalitate viarum quas perlabuntur,
agnosci potest.
Descartes PPh 147