— 146 —
Nempe, si materia minus
agitata, occupans angulum G, extendat se versus D
ultra lineam FI, inde extrudetur a globulo C, atque
eatenus minuetur, cum hic globulus C accedet ad B,
— 147 —
ut claudat triangulum GFI. Et quia particulae primi
elementi, quae in eo maximae sunt, et reliquis minus
agitatae, per longos coeli tractus transeundo, non
possunt non saepe ita versari inter tres globulos ad se
invicem accedentes, non videntur posse induere ullam
figuram determinatam, et aliquandiu in ipsis permanentem,
praeter illam quam descripsimus.
Descartes PPh 146-147