— 146 —
Nam, exempli causa, quatuor globuli A, B, C, H,
se tangentes in punctis K, L, G, E, relinquunt in medio
sui spatium quadrangulare, cujus quisque angulus est
omnino aequalis unicuique ex angulis trianguli FGI;
cumque quatuor isti globuli moventur, spatium istud
assidue figuram mutat, fitque nunc quadratum, nunc
oblongum, ac etiam interdum in duo alia spatia triangularia
dividitur; unde fit ut materia primi elementi
minus agitata, quae in eo existit, ad unum vel duos ex
ejus angulis debeat confluere, ac residuum spatii relinquerem
ateriae mobiliori, et figuras suas facilius mutanti,
ut eas ad omnes istorum globulorum motus accommodet.
Atque si forte unum ex ejus ramentis, in uno ex
istis angulis existens, extendat se ibi versus partem illi
angulo oppositam, ultra spatium aequale triangulo FGI,
debebit inde expelli, ac proinde imminui, cum accidet
ut tertius globulus tangat duos illos, qui angulum
in quo versatur conficiunt.
Descartes PPh 146