— 146 —
      CLXXXIII. Sed diximus, quod ob has Antiqui
Juris Fabulas Orpheum, et Amphionem et Heroes, et
— 147 —
Poëtas, et Rerumpp. Fundatores ipsi Poëtae tradiderint;
quod Lyra Orpheus feras cicurasset, sibique
obsequentes fecisset; Lyra Amphion ex lapidibus ad
sonum ultro coëuntibus Thebarum muros aedificasset.
Omnes autem Mythologi conveniunt, hisce fabulis primos
Rerumpp. Fundatores significari; sed in hoc falsi,
quod eos duos heroes putarint, cum ii sint omnium
Optimorum, et plurium
quidem aetatum heroici characteres.
      Sed quid de Lyra? heic solita Mythologorum infelicitas
cernitur. Dicunt enim Orpheum, ex. gr. cantu,
et hymnis, quos ei appingunt, Deorum Naturam
exleges homines docuisse, eorumque religionem
ipsis insinuasse, qua mansuefacti legibus se submiserunt:
unde constanter conficiunt, primos Poëtas fuisse
Theologos. De cantu quidem id ipsis est concedendum,
quod orationem numeris constrictam priorem
fuisse soluta doceat primus omnium Scriptorum Homerus,
et Homero prior Hesiodus, et Hesiodo prior
hymnorum Scriptor Orpheus vulgo putatus.
Vico Univ20 146-147