— 504 §30 —
30. Cognitioni veritatum
necessariarum et earum abstractionibus acceptum referri
debet, quod ad actus reflexos elevati simus, quorum vi istud
cogitamus, quod Ego appellatur, et hoc vel istud in nobis esse
consideramus. Et inde etiam est, quod nosmet ipsos cogitantes
de ente, de substantia cum simplici, tum composita, de immateriali
et ipso Deo cogitemus, dum concipimus, quod in
nobis limitatum est, in ipso sine limitibus existere. Atque hi
actus reflexi praecipua largiuntur obiecta ratiociniorum nostrorum.
Leibniz Mon 504 §30