— 145 —
      CLXXXII. Hinc Jus antiquum Rom. fictionibus
totum scatens
: appellatione autem Juris Civilis Rom.
— 146 —
et jus Praetorium heic amplector, quod sane Juris
Rom. universi pars quaedam fuit. Hinc in quamplurimis
caussis conceptos pro natis, vivos pro defunctis,
defunctos pro vivis haberi; quemque tria capita
gerere; filios, servos in acquisitionibus sub parentum,
vel dominorum persona latere; alios gerere aliorum
personas; tempora, quae nondum transierunt, produci;
tempora, quae jam transierunt, retroagi; tempora dissita
conjungi: tot jura personata, nuda nomina sine
re, nuda jura sine bonorum commodis; tot imaginarias
venditiones, et simulatas violentias jure Civili;
tot actorum rescissiones, et in integrum restitutiones
jure praetorio celebrari.
      CLXXXII. Sed per has omnes Juris Civilis antiqui
fictiones, quas ex latiori genere cum Justiniano in
Institutionum Prooemio Juris Antiqui Fabulas dixeris,
et per quas Jurisprudentes Juris Civilis certum curabant,
per eas ipsas fictiones, et fabulas Juris naturalis
verum
erumpebat. Quare quod in specie dicitur
de adoptione eam imitari naturam, id ex
genere universo de omni Jure Civili antiquo dicere quis
potest; et quam acute, tam vere conficere; Priscam
Romanorum Jurisprudentiam
, Poema quoddam fuisse,
quod primum juris naturalis gentium, deinde juris naturalis
philosophorum perpetuam Fabulam sub
innumeris et variis personis egit, cum Rom. Juris decoro,
sive ipsarum legum gravitate et constantia.
Vico Univ20 145-146