— 373 —
Etenim si corpus ex fluido indurescens ponam situm talem elementorum
acquirere, ut intercedente materia elastica a contactu mutuo aliquantulum
semota tria semper triangulum aequilaterum faciant, sicuti figura 4 exhibet,
(situm vero talem semper affectabunt, si attrahendo se in minimum spatium
contrahunt), necesse est, ut, si pondus appensum trahat systema hoc particularum
secundum directionem ad, distantia corpusculorum a et c maior fiat, ut
fig. 5 exhibet, distantia ab autem et bc aequales priori maneant, quippe appropinquante
— 374 —

elemento b puncto d, ita ut
cum duobus a et c angulum priori fig. 4
maiorem includat.
Kant Ign 373-374