— 144 —
LXXXIX.
Tales minutias sibi mutuo
adhaerentes, praecipue
inveniri in ea
materia primi elementi,
quae a polis ad
centra vorticum fertur
.
      Et quidem talia ramenta praecipue reperiuntur in ea
materia primi elementi, quae a polis versus medium
coeli secundum lineas rectas movetur: ejus enim
partes quamminimum agitatae sufficiunt ad istum motum
rectum, non autem ad alios magis obliquos et
varios, qui fiunt in aliis locis; ex quibus idcirco
expelli solent in viam istius motus recti, et ibi congregantur
in exiguas massas, quarum figuram hic velim
diligenter considerari.
XC.
Qualis sit figura istarum
minutiarum,
quae particulae striatae
deinceps vocabuntur.

      Nempe, cum saepe transeant per angusta illa spatia
triangularia, quae in medio trium globulorum secundi
elementi, se mutuo tangentium, reperiuntur, debent
induere figuram in sua latitudine et profunditate triangularem.
Quantum autem ad longitudinem, non facile
— 145 —
est ipsam determinare, quia non videtur ab alia
causa pendere, quam a copia materiae ex qua istae
massulae conflantur; sed sufficit illas concipere tanquam
exiguas columnas, tribus striis in modum cochlearum
intortis excavatas, ita ut gyrando transire
possint per illos angustos meatus, figuram habentes
trianguli curvilinei FGI, qui semper inter tres globulos
secundi elementi se mutuo tangentes reperiuntur.
Quippe ex eo quod sint oblongae, ac motu celerrimo
transeant inter istos globulos secundi elementi, dum
interim ipsi alio motu circa polos coeli rotantur, clare
intelligitur illarum strias in modum cochlearum debere
esse intortas; et quidem magis vel minus intortas,
prout transeunt per partes axi vorticis remotiores
aut viciniores: quia globuli secundi elementi
celerius in illis quam in istis rotantur, ut ante dictum
est.
XCI.
Istas particulas ab oppositis
polis venientes,
contrario modo
esse intortas.

      Ac etiam ex eo quod ipsae veniant versus medium
coeli ex partibus contrariis, unae scilicet ab Australi,
aliae a Boreali, dum interim totus vortex circa suum
axem in unas et easdem partes movetur: manifestum
est illas quae veniunt a polo Australi, non in easdem
partes debere intortas esse, ac illas quae veniunt a polo
Boreali, sed plane in contrarias. Quod animadversione
valde dignum puto, quia hinc vires magnetis
infra explicandae praecipue dependent.
Descartes PPh 144-145