— 144 —
LXXXVIII.
Eas ejus minutias quae
minimum habent celeritatis,
facile id ipsum
quod habent aliis
transferre, ac sibi
mutuo adhaerere
.
      Sic igitur in materia primi elementi, quaedam sunt
ramenta reliquis minus divisa, et minus celeriter agitata;
quae cum supponantur excisa fuisse ex angulis
particularum secundi, cum nondum in globulos tornatae
erant, et omnia spatia sola implebant, non possunt
non habere figuras valde angulosas, et ad motum
ineptas. Unde fit ut facile sibi mutuo adhaereant,
magnamque partem suae agitationis transferant in illa
alia ramenta, quae minutissima sunt, et celerrime agitantur.
Quia, juxta leges naturae, majora corpora,
caeteris paribus, facilius id quod habent agitationis in
minora transferunt, quam novam ullam agitationem
ab istis aliis recipiant.
Descartes PPh 144