— 143 —
Unde manifestum est unasquasque ex ejus minutiis
majores initio non fuisse quam anguli particularum
ex quibus exscindebantur; sive quam spatium, quod
tres globuli, se mutuo contingentes, in medio sui
relinquunt; atque ideo quasdam ex ipsis plane indivisas
manere potuisse, dum aliae interim egredientes
ex angustis spatiis, quorum figura mutabatur magis
et magis, indefinite dividi debuerunt. Sint, exempli
causa, tres globuli A, B, C, quorum

duo primi A et B, se mutuo tangentes
in G, circa propria centra tantum
vertantur, dum interim tertius C,
tangens primum in E, volvetur supra
ipsum ab E versus I, donec puncto D
tangat secundum in puncto F: manifestum
est materiam primi elementi, quae continetur
in spatio triangulari FGI, sive ex pluribus ramentis
constet, sive tantum ex uno, posse interim manere immotam;
sed illam quae est in spatio FIED necessario
moveri, et nullum tam exiguum ejus ramentum inter
puncta D et F posse designari, quod non sit majus eo
— 144 —
quod inde aufertur singulis momentis. Quia globulus
C, accedendo ad B, efficit ut linea D F transeat per
innumeros diversos gradus brevitatis.
Descartes PPh 143-144