— 389 —
      SCHOLION. En specimen, tenue illud quidem, at non plane contemnendum,
in arte characteristica combinatoria; simplicissimi enim termini, quibus
in principiis his enodandis utimur, a characteribus nihil propemodum differunt.
Ut de hac arte, quam postquam Leibnizius inventam venditabat, eruditi omnes
eodem cum tanto viro tumulo obrutam conquesti sunt, quid sentiam, hac
occasione aperiam, fateor, me in hoc magni philosophi effato patris illius Aesopici
testamentum animadvertere, qui cum animam iamiam efflaturus aperuisset
— 390 —
liberis, se thesaurum alicubi in agro abscondidisse, cum, antequam locum indi casset ,
subito extingueretur, filiis occasionem dedit agrum impigerrime subvertendi
et fodiendo subigendi, donec spe frustrati, fecunditate agri haud dubie
ditiores facti sunt. Quem certe fructum unicum sane a celebrati illius artificii
indagine, si qui sunt, qui ipsi adhuc operam navare sustineant, exspectandum
esse autumo.
Kant ND 389-390