— 142 —
LXXXVII.
Varios esse gradus celeritatis
in minutiis
primi elementi.

      Postquam autem naturam primi et secundi elementi
sic utcunque explicuimus, ut tandem de tertio agere
possimus, considerandum est, materiam primi non esse
aequaliter agitatam secundum omnes suas minutias,
sed saepe in perexigua ejus quantitate innumeros reperiri
diversos gradus celeritatis. Quod perfacile demonstratur,
tum ex modo quo ejus generationem
supra descripsimus, tum etiam ex continuo ejus usu:
— 143 —
finximus enim eam genitam esse ex eo, quod particulae
secundi elementi, nondum sphaericae, sed angulosae,
ac totum spatium in quo erant implentes, moveri
non potuerint, quin earum anguli attererentur,
ac minutiae, ab iis attritu isto separatae, figuras suas
diversimode mutarent, pro ratione diversi loci occupandi,
sicque primi elementi formam assumerent;
nuncque adhuc eodem modo putamus, illud primum
elementum inservire implendis omnibus spatiorum
angustiis, quae circa alia corpora reperiuntur.
Descartes PPh 142-143