— 140 —
quamvis enim Sol sit
sphaericus, ac non minori vi pellat materiam coeli circumjacentem
versus polos quam versus eclipticam,
illa actione in qua ejus lucem consistere diximus, non
potest tamen idem intelligi de hac altera actione, qua
istam coeli materiam secum in orbem rapit, quia pendet
a solo ejus motu circulari circa suum axem; qui
motus procul dubio potentior est in ecliptica, quam
versus polos; et ideo hic H et Q magis distare debent
ab S, quam N et R. Atque hinc infra ratio reddetur,
cur Cometarum caudae aliquando rectae, aliquando
curvae appareant.
Descartes PPh 140