— 140 —
      Certe de Usucapionibus Scribonia, ne praediorum
urbanorum servitutes usucapi liceret videtur lata
contra quas vulgo dicunt Usurpationes potentum, vocabulo
sane antiquissimae originis, qua acceptione significat
usus, sive possessionis raptionem. Unde fit
locus conjecturae, cum de Auctore non constet, fuisse
Caelium Curionem Tribunum pleb., qui et Scriboniam
Agrariam
, seu Viariam quoque tulit.
      De Usucapionibus Atinia, ne res furtivae usucaperentur,
cujus Auctor item incertus: sed quia est
contra usurpationes Potentium, verisimile est tulisse
Atinium Trib. pl.; qui auctor fuit alterius Legis Atiniae,
ut Tribb. pl. essent Senatores, et dicendae in
Senatu sententiae jus haberent, latae in rep. corrupta,
cum potentia apud plebejae partis principes
erat.
      De Usucapionibus Plautia, quae est caput Legis
Plautiae
de vi, ubi cavit, ne res vi possessae unquam
usucaperentur. Tulit contra Optimatum potentiam
M. Plautius Silanus, Trib. pl., C. Pompejo
Strabone, L. Portio Catone Coss. A. DCIV..
      De Damno Aquilia contra damna a potentibus
plebejorum agris data per injurias, ut solent. Tulit
C. Aquillius Gallus Trib. pleb. ut Ulpianus memorat.
Vico Univ20 140