— 139 —
      CLXXIII. Contra quando Patres de jure publico
palam cum populo agere debebant, jus privatum, ejusque
scientiam sibi conservarunt arcanam: nullamque
per Consules de jure privato ad populum legem tulere,
praeter unam Poeteliam Papyriam de nexu, quam
ab Optimatibus turba popularis expressit, ut noxae
dediti tantum, non amplius ex contractu debitores
vincti domi apud creditores haberentur: quam tulere
C. Poetelius, et L. Papyrius Mugillanus A. ab U. C.
CCCCXIX., et ut Livius cum profundissima juris Romani
eruditione argutat, ob impotentem unius vincti
injuriam, ingens Vinculum Fidei victum est; eoque
anno aliud Initium lirertatis extitit
. Sed quando
hominum natura ita est comparata, ut prius liberi esse,
tum aequari aliis, postremo dominari cupiamus; et
jus nexi plebi Rom. tam grave erat, ut ex eo saepe
in turbas ruerit, et prima turba inde orta sit; cur
non primum omnium plebs Rom. hanc libertatem ante
jus aequum, ante Connubia, ante Imperia, et Sacerdotia
cum patribus communicata vindicavit? In Historia
Rom.
ab Historia Temporis Obscuri illustrata lib. II. satis
huic admirationi faciemus.
      Ceterum leges in rep. libera de jure privato latae
ferme omnes Tribuniciae fuere, et omnes, ut supra
diximus libertatis fautrices: is enim est mos
tenuium adversus potentes postulare jus aequum; et
potentiae commune votum est, leges non esse. Quare
constans regula sit, Tribuniciis legibus aliquam Potentium
injuriam fecisse locum, aut adversus eorumdem
arcanum aliquod potentiae obviam itum esse
.
Vico Univ20 139