— 190 —
Conclusio.

      Videant igitur domini Peripatetici, an ex fide viri,
exque credendi consuetudine deceptis, an firma aliqua
ratione munitis, una cum eorum principe, tam torvis
oculis antiquam philosophiam intuentibus, ista resurgentis
veritatis semina sordescant. Nos etenim interim,
postquam quorundam novas (si quas habent pro sua
causa) rationes audiverimus, propositorum articulorum
ampliores rationes elucidabimus.
Bruno Acr 190