— 138 —
LXXXIV.
Cur solis proximi celerius
etiam ferantur,
quam paulo remotiores.

      Quod vero, infra terminum HQ, globuli propiores
centro S celerius circulum suum absolvant quam remotiores,
— 139 —
probatur ex circumvolutione materiae solaris,
omnem illam coeli partem sibi vicinam secum

rapientis: neque enim potest dubitari, cum ipsa sit celerrime
agitata, et semper aliquid sui per angustos meatus,
— 140 —
qui sunt inter globulos secundi elementi, versus
eclipticam emittat et versus polos recipiat, quin habeat
vim secum rapiendi globulos istos usque ad certam
distantiam. Hujusque distantiae terminum designamus
ellipsi HNQR, non circulo: [>]
Descartes PPh 138-139-140