— 138 —
      CLXXII. Hinc in rep. libera ex Optimatibus mixta
omnia Senatusconsulta de jure publico concepta
sunt: erantque vel juris publici condendi, vel juris
publici jam conditi auctoritates; et ut vulgo dicam
erant illa juris publici condendi praeparationes; ut de
lege aliqua de jure publico ferenda; haec erant juris publici
executiones
, ut de mandandis a populo provinciis: quae
omnia nullum Consulis nomen praescriptum habent:
nam quae de jure privato facta sunt, et Consulum alterius
nomen praescriptum habent, ut sunt quibus
Corpus Juris Justinianei scatet, ea sub Principibus omnia
facta sunt. Itaque ubi de Senatusconsulti tempore,
et auctore ambigitur, haec regula audacter tenenda,
— 139 —
quod sit de jure publico, praeterquam de poenis
in rep. libera; quae autem sunt de jure privato, ea
sub Principibus facta esse.
Vico Univ20 138-139