— 189 —
ARTIC. LXXX.

      Gravitas et levitas nihil aliud est praeter appulsum
partium ad locum suum, in quo vel moveantur vel
quiescant, et per quod ferri debeant, pro quo quaelibet
pars tum gravis tum levis esse intelligitur, quae, ubi
nata est, esse degens, nec gravis est neque levis; relinquitur
ergo gravis levisque ratio respectiva tantum,
per absolutas enim differentias mundi locales nullum
est. Quocirca bene Plato in Timaeo dicit: in coelo non
esse aliud quidem sursum, aliud vero deorsum, si ex
omni parte simile est et undique oppositis pedibus ambulabit
unusquisque ipse sibi. Hunc frustra refricat
Aristoteles, sicut etiam, cum gravius bene dicebatur
in Timaeo, esse quod ex pluribus est, levius autem
quod ex paucioribus.
Bruno Acr 189