— 137 —
LXXXII.
Globulos secundi elementi
Soli vicinos
minores esse, ac celerius
moveri quam
remotiores, usque ad
certam distantiam,
ultra quam sunt omnes
magnitudine aequales,
et eo celerius
moventur, quo sunt a
Sole remotiores
.
      Superest adhuc notandum, circa globulos secundi
elementi, eos qui proximi sunt centro cujusque vorticis,
minores esse ac celerius moveri, quam illos qui
paulo magis ab eo distant, idque usque ad certum terminum,
ultra quem superiores inferioribus celerius
moventur, et quantum ad magnitudinem, sunt aequales.
Ut hic, exempli causa, in primo coelo putandum est,
omnium minutissimos globulos secundi elementi esse
juxta superficiem Solis d e f g, et paulo remotiores gradatim
esse majores, usque ad superficiem sphaeroidis
HNQR, ultra quam omnes sunt aequales; atque illos
qui sunt in hac superficie HNQR, omnium tardissime
moveri; adeo ut forte globuli H, Q, triginta annos vel
etiam plures impendant in absolvendo uno circuitu
circa polos A, B, superiores autem versus M et Y,
itemque inferiores versus e et g celerius moveantur, et
tam supremi quam infimi, circuitus suos intra paucas
hebdomadas absolvant.
Descartes PPh 137