— 137 —
      Hinc aperiuntur caussae Rom. Historiae, quas
neque Livius aperit, neque ullus Politiae Rom. Observator
advertit, quod statim ac Tarquinius Superbus
Regnum Optimatium in Dominationem convertit,
Sex. Papyrius Tyrannidis assentator, unde Pomponio dicitur
e Principalibus Viris Jus Civile edidit, quod
ab eo dictum est Papyrianum. Quum Ap. Claudius
Censor
factionem sibi parare voluit, qua fortasse regnum
invaderet, ut antea Appius Decemvir invasit,
qui ex superbissima Familia Senatum primus, ut Livius
narrat libertinorum filiis lectis inquinaverat: ex
qua lectione in duas partes discessit Civitas; aliud integer
populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis
turba tenebat
: quae Appj censura vires nacta Cn. Flavium,
Cn. Fil., patre libertino humili fortuna ortum
,
et Ap. Scribam, ut tradit Pomponius, Aedilem Curulem
fecit: Flavius, ut alterius Tarquinj Papyrius, jus
in Pontificum penetralibus repositum evulgavit, fastosque
circa forum in Albo proposuit, ut quando lege agi
posset sciretur
: quod factum Patribus tantopere displicuit,
ut omnes prae dolore abjecerint annulos: quod
— 138 —
custodiam juris, quam Patres ex jure gentium suam
esse contendebant, reserasset, et Fas promulgatione fastorum
plebi prostituisset.
      Haec omnia ita se habebant, quia ex natura reip.
Optimatium, quam Patres Romanam, etiam libertate
a Bruto constituta, contendebant, proprium est jus,
ut Pomponj phrasi utar, in latenti, ut nos supra pluribus
demonstravimus. Nam Brutus, qui libertatem
Pop. Rom. fundavit, Optimatium remp., qua potuit
parte, restituit: nam Senatum Tarquinj caedibus
exhaustum ex Ordine equestri reposuit, et auxit praeterea;
Censum autem non restituit, qui est popularis
reip. fundamentum; leges omnes regias abrogavit, ut
jus in latenti reponeret: quae omnia ut summa virtute,
ita singulari sapientia egit, ut quantum Optimatium
regno libertate detraheret, tantum aucto Senatu,
suppresso Censu, et restituto jure arcano reponeret,
ut in hac ipsa insigni mutatione, super quibus
institutis resp. fundata et aucta erat, conservaretur.
Vico Univ20 137-138