— 188 —
ARTIC. LXXIX.

      Non bene inde demonstratur aër in sua sphaera
gravior, quia utres aëre pleni citius descendunt quam
vacui; ibi enim inspissatus aër est, et plures sub minori
dimensione partes obtinens, neque cum totius sphaerae
motu concurrere potest, ut et aqua in cymba vel dolio
non perinde movetur, atque in fluvio atque mari.
Mitto quod hic, qui in utribus inspissatus deprimitur,
idem calore attenuatior sursum tendere dicitur. Frustra
igitur Aristoteles aliquid vere de aëre vel alio elemento
definire nititur, postquam ipsum a sua naturali dispositione
— 189 —
semotum acceperit. Ad haec, cur aqua Aristoteli
non est levis in regione sua, si e profundo ad superficiem
terrae videatur emergere? Cur item aër ad
ignis regionem illam non ascendit, ubi ignis nihil aliud
praeter attritum aërem esse creditur, et sistente coelo
nihil esse posse praeter aërem convincetur? (vide 39.)
Si item omnia gravitatem habent praeter ignem, certe
ignis, qui in concavo coeli fingitur, aequivoce est cum
eo qui apud nos est, ad quos nunquam inde descendit;
a quo enim deorsum trudi potest? quid est quod ipsum
pellat huc? quomodo in horum compositionem venit?
quomodo (consequenter) elementi munus exequitur?
(vide 29. 39.)
Bruno Acr 189