— 188 —
ARTIC. LXXVIII.

      Aut elementum nullum ab alio absolutum invenitur,
aut si aliquod eiusmodi est, ipsum est aër; ignis enim
quamvis penetrativissimus, nunquam tamen nisi ab aliquo
vel in aliquo simplici, vel composito invenietur,
quale est humidum, pingue, vel huic proportionale.
Satis interim est, quod aër circa globos purus alicubi
reperiatur, quandoquidem ad circumferentiam centrumque
compositorum huiusmodi nihil potest esse
simplex, praeter minima. (vide 39. 37.)
Bruno Acr 188