— 148 —
      Porro cum minime physicum videatur, imo nec admirandis
Dei machinamentis dignum, Intelligentias peculiares itineris
directrices assignare sideribus, quasi Deo deessent rationes eadem
corporeis legibus perficiendi, et vero orbes solidi dudum sint
explosi, sympathiae autem et magnetismi aliaeque id genus abstrusae
qualitates aut non intelligantur, aut ubi intelliguntur, corporearum
impressionum effectus appariturae judicentur; nihil aliud
ego quidem superesse judico, quam ut causa motuum coelestium
— 149 —
a motibus aetheris, sive ut astronomice loquar, ab orbibus deferentibus
quidem, sed fluidis, oriantur. Haec sententia vetustissima
est, etsi neglecta: nam Leucippus Epicuro prior
eam adeo expressit, ut in systemate formando ipsum adhibuerit
δίνης (vorticis) nomen, et audivimus, quomodo Keplerus motu
aquae in vorticem actae gravitatem adumbraverit. Et ex itinerario
Monconisii discimus, jam tum Torricellii fuisse sententiam
(et ut suspicor, etiam Galilaei, cujus iste discipulus erat), totum
aetherem cum planetis motu Solis circa suum centrum acti
circumagi, ut aqua a baculo in medio vasis quiescentis circa
suum axem rotato, et ut paleas seu festucas aquae innatantes,
sic astra medio propiora celerius circumire. Sed haec generaliora
non difficulter in mentem veniunt. Nobis vero propositum est,
ipsas motuum leges distinctius explicare, quod longe altioris indaginis
esse res docebit. Et cum aliqua in eo genere nobis lux
affulserit, et inquisitio commode admodum et naturaliter successisse
videatur, in eam spem erectus sum, veris motuum coelestium
causis a nobis appropinquatum esse.
Leibniz Tent 148-149