— 187 —
ARTIC. LXXVI.

      Seipsum apud nos accusat Aristoteles, ubi super
antiquos, qui simpliciter grave simpliciterque leve non
cognoverunt, se iactat. Nobis enim grave et leve respective
duntaxat, minime autem simpliciter dicuntur.
Quî enim absolute grave esse potest, ubi, si ignis a
nobis tanquam ad sphaeram suam, ad solem ascenderet,
solaribus ipsis descendere certe dicetur, sicut et
ab illis ascendit ad nos descendens?
Bruno Acr 187