— 187 —
ARTIC. LXXV.

      Si gravissimum est, quod rapidissime velocissimeque
tendit ad medium, gravissimum omnium aër est,
post ipsum gravior est aqua, ultimo terra. Immo nullam
terra simplex gravitatem habere videbitur, si ex
partium consistentia gravitas est, alio quoque gravitatis
sumpto principio et causa. Si gravissimum in medio
debet esse, compositum id sit oportet, in quo
maxime aqua praedominetur; quare purum terrae illud
elementum, eius corporis centrum obtinere impossibile
est. Corpora enim spissa sunt gravia, spissioraque
graviora, omnis autem spissitudo est a concretione partium
seu atomorum, omnis concretio ab agglutinatione,
agglutinatio omnis ab aqua.
Bruno Acr 187