— 135 —
Nec ulla
est difficultas, quod, uno et eodem tempore, globuli
secundi elementi ab S versus N, et materia primi ab
N versus S, tanquam motibus contrariis debeant
ferri: cum enim haec materia primi non transeat nisi
per illa angustissima intervalla, quae globuli secundi
non replent, ejus motus ab ipsis non impeditur; ut
neque videmus in illis horologiis, quibus clepdrarum
loco nunc utimur, arenam ex vase superiori
descendentem impedire quominus aër ex inferiori per
interstitia ejus granulorum adscendat.
Descartes PPh 135