— 135 —
      Hinc Patricj cum nullum in rep. Ordinem facerent,
nulla certe eorum ratio habita esset, nisi arte aliqua ullum
sibi potentiae gradum adstruerent. Igitur ex ipsius
— 136 —
reip. Optimatium natura sibi jus arcanum obstinatissime
conservarunt: cumque jus triplex, sacrum, publicum,
privatumque
, et in sacro jus augurium, in publico Foeciale,
in privato autem actionum formulae continerentur;
ut Patricj Comitia, quae auspicato haberi necesse
erat, ut bella, paces, foedera, ut judicia bona ex parte
sua haberent in manu, ea reip. Optimatium proprietate
pro consilio adversus regnum, vel libertatem usi sunt;
et ex ipsius Jurisprudentiae natura, quae est divinarum,
atque humanarum rerum notitia
, quarum posterior ex
priore descendit, ut ex jure Divino humanum natum
esse nos non uno in loco jam vidimus; cum Jus
Divinum non nossent, nisi qui ex Pontificum, Augurumque
Collegiis essent; cumque in ea non nisi nobilissimi
viri cooptarentur, (nam sero Sacerdotia plebi communicata
sunt, ea enim fuit postrema plebis tentatio)
uni Patricj jus, et Jurisprudentiam norant. Unde P.
Sulpitium
, qui tanta cluebat nobilitate, ut ab Jove
summo ejus gens jactaret originem, ut Svetonius in
Galba
tradit, Q. Mucius Scaevola merito apud Pomponium
in gravissima Historia Juris objurgavit: Turpe
esse patricio viro jus, in quo versaretur, ignorare
.
      Sed cum Patricj variis artibus, et potissimum gravitate
aeris alieni plebem ab Ordine Senatorio prohiberent,
itaut paucissimi eo pervenirent; hinc apud Latinos
Scriptores passim legas Senatores, et Patricios pro miscue
appellari, tanquam una res essent, quae re ipsa
sunt longe aliae.
Vico Univ20 135-136