— 186 —
Hinc continue facies telluris variatur, ut modo
mare sit, ubi undae fuerant, modo montes appareant,
ubi valles subsederant, (quodque frequentius apparet)
modo vaporum exaltatio, modo pluviarum casus eveniat,
modo lutosum aliquid in lapides inspissetur, modo
spissi lapides in pulverem resolvantur; in quibus
omnibus nullum violentum concesserim, sed naturalem
prorsus omnem motum: illud enim violentum tantummodo
appello, quod extra vel contra naturae opus
atque finem contigerit. Contra naturam igitur est, ut
omnes telluris partes centrum non obtineant, neque aliquando
ad globi circumferentiam transferantur. Quodque
de terra dicimus, idem in sole inque caeteris astris
intelligimus, in quibus ex iisdem principiis compositio
verificatur. Nihil ergo natum est ferri a medio, quod
et ad medium ferri non sit (natura illud imperante)
natum, quia particulae telluris non plus quiescere comperiuntur,
quam cuiusque animalis particulae. Longe
igitur a naturali contemplatione desipit quod ait Aristoteles
(vide 22.), quod si quis transponat terram, ubi
nunc est luna, non fertur partium unaquaeque ad ipsam,
sed ad suum locum. Immo dicimus partes unius terrae
non habere maiorem potentiam, ut sint partes alterius,
quam partes unius animalis, ut sint alterius animalis
partes. Motus quoque rectus nulli sphaerae est naturalis,
sed partibus sphaerae extra propriam regionem
positis, quae in suae sphaerae corpore non recta movebuntur,
sed ut dictum est supra in articulo proprio.
Haec circulatio non geometrica, sed physica est.
Bruno Acr 186