— 134 —
LXXX.
Quomodo lumen Solis
tendat versus polos.

      Si deinde putemus spatium N sola materia primi
elementi plenum esse, facile intelligemus omnes globulos

secundi, qui continentur in cono g N e, a materia
primi, quae, in Sole existens, a d versus f, simulque
— 135 —
versus totum hemisphaerium e f g, magna vi
movetur, eo versus pelli debere, quamvis ex se ipsis
nullam forte habeant propensionem ad istum motum;
neque enim etiam ei repugnant, ut neque materia
primi elementi, quae est in N; ipsa enim paratissima
est ad eundem versus S, ibique spatium implendum,
quod, ex eo quod globuli hemisphaerii concavi e f g
versus N ferentur, corpori Solis accrescet. [>]
Descartes PPh 134-135