— 134 —
      CLXXI. Hinc soli Romani Patricj jurisprudentiam
professi sunt, ex hoc jure, quod diximus a gentibus
introductum.
      At Servius Tullius, qui ad Dominatum affectabat
viam, quam mox Tarquinius Superbus percurrit,
Ordinem resolvere voluit, popularissima re, qua potissimum
resp. constituitur popularis, instituta, nempe
Censu, qui Graecis δῆμος appellatur; quare iisdem
resp. popularis δημοκρατικὴ dicta est. Itaque a Tullio factum,
ut Magistratus, et Imperia non amplius Genus,
sed Patrimonium daret; unde in rep. deinde libera mansit
Poetae illud,
— 135 —
Dat census honores.

      Nam pro censu tres Rom. civium Ordines facti,
Senatorius, Equestris, Plebejus, qui ante duo omnino
erant, Patres, et Plebs: quae res satis demonstrat, principio
Rom. remp. fuisse Optimatium, ut Veneta. Itaque
ut obscurae sortis homines, qui amplissimum patrimonium
habebant, in Ordine Senatorio censebantur, quos
Eruditi vera quidem, sed Rom. inaudita illa divisione,
censu non genere Patricios appellant; ita vicissim, qui
patricj ob tenue patrimonium censebantur in plebejo,
iidem Eruditi censu non genere plebejos dixerint.
      Ad haec P. Clodius (libet exemplum afferre ex
gente superbissima et infensissima plebi, et, si super ejus
origine altera Historiae pars, quam tradit Svetonius in
Tiberio
, vera est, majorum gentium Patricia, ab Appio
Claudio fundata, qui Atta Svetonio, Clausus Livio dictus,
Regillo Romam recens conditam cum magna Clientum
manu commigravit, auctore Tatio, Consorte Romuli
)
Clodius, inquam, se plebejo adoptandum dedit, ut caperet
Tribunatum pl., qui erat patribus omnino incommunicatus:
ea adoptione gentem non amisit; quemadmodum,
ut in eadem gente Claudia immoremur, Domitius
a Claudio adoptatus, qua adoptione Imperium adeptus
est, tamen Nero Domitius est nominatus. Alioqui, si
adoptione gens amitteretur, Galba (et in gentis Sulpiciae
exemplis versari libet) Pisonem adoptans falso
apud Tacitum ei diceret: Egregium mihi erat, Pompej,
et M. Crassi subolem in penates meos adsciscere; et tibi
insigne, Sulpitiae, et Lutatiae domus decora nobilitati
tuae adjecisse
. Igitur cum ea adoptione Clodius nobilissimam
gentem non amiserit; neque Census, neque Tribunatus
pl. notae sunt, quae gentes patricias, plebejasque distinguant.
Vico Univ20 134-135