— 185 —
CIRCA QUARTUM LIBRUM.
ARTIC. LXXIV.

      Disciplina de gravi et levi, quae est apud Aristotelem,
prorsus perversa est, pro quo hasce verissimas
ponimus propositiones. Grave et leve non dicuntur de
corporibus naturalibus, naturaliter constitutis, nec de
ipsis integris sphaeris, nec partibus earum: si terreno
globo et cuicunque astro constantes in una sede
conveniat habere partes. Porro partes telluris naturaliter
circularem motum habent, ut patet in aquis emergentibus,
quae, postquam emerserint, redeunt, sicut et
in aliis eiusdem heterogeneis partibus est manifestum,
dum in ea et lapides extruduntur et intruduntur; ubi
non secus quam in animalibus accidit, in quibus continuo
fit emissio et immissio omnium: particulae enim
tum ossis, tum carnis, tum aliorum homogeneorum ad
cutim transmittuntur. Effluxus igitur influxusque partium
continuus est in terra, sicut et in animalibus particularibus;
unde evenit ut partes centrales quandoque
circumferentiales evadant, vicissimque de circumferentia
— 186 —
centrum, aliasque locorum differentias repetant.
Bruno Acr 185-186