— 71 —
      Pag. 178. vers. 1. Servorum quaedam rudimenta )( et cum
ea quidem proprietate, ut Clientes peculium possiderent,
patrimonium, patrum proprium non haberent: quod et ratio
suadet; nam qui laxiori Clientes lege, quam filjfam. Heroüm
haberentur, quando nihil praeterquam vitam salvam cum Inclytis
pepegere? et pulcherrima Homeri auctoritas confirmat
in Odyssea; ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus Ulyssi ficto erroni
narrat, se possidere Mesantium, absente domino, seorsim a
domina, et Laërte, quem inter Taphios suis facultatibus emerat;
quae est ipsissima peculj natura, quam Juris Interpretes definiunt,
Servi, vel Filjfam. naturale patrimonium, ut Teophilus,
sive ut alii explicatius, quod ii a rationibus paternis,
vel dominicis seorsim habent.
      Pag. 178. vers. 27. )( ut postea fuere Romae Juris certamina
inter plebem, patresque, primum de Tribb. pl. creandis,
tum de aequando Jure, deinde Connubiis, porro de Imperiis,
postremo de Sacerdotiis plebi communicandis, ut infra hoc lib.
dicetur.
      Pag. 180. vers. 6. Jovis amicus, et necessarius )( et Homero,
Jovis confabulator.
      Pag. 180. vers. penult. Judices sanctissime sequerentur )(
vide Not. sup. de caecitate priorum Poetarum
      Pag. 185. vers. 17. inter quas )( adde )( in alio graeco orbe
Bellerophon, quasi Βουλήφορον, Sapientiae conciliator, Pegaso
invectus
chimeram occidit. )( a Typagrapho de scripto omissum.
      Pag. 185. vers. 19. in editioribus terris necesse quoque erat,
ut agri essent, et pascua )( Vide Not. sup. de triplici Hominum
vita
ex Platone, et Homero.
      Pag. 189. vers. 22. Fascis virgarum, quae securim )( Sed
in hac publici Imperj genesi, mansere Patribus jus vitae, et
necis in filios, et jus nexi in Clientes, ut diu custodiere Romani:
et sic cum ipsa primarum Rerumpp. natura Feuda coorta
sunt; ut Patres omnem vim privatam ipsi inter se pares summo
Reip. Imperio submitterent; quam ipsimet vero in suos
subjectos, nempe filios et clientes exercerent: quod summe notandum
arbitror pro Feudorum origine, et Jure Rom. Quiritium
privato
.
      Pag. 189. vers. 24. Cathena )( de qua multa in hoc lib. et Nott.
— 72 —
      Pag. 191. vers. 18. in Taurum sit efformata )( Ex eodem
genere fuisse necesse est, Orcam, marinum monstrum Adromedam
cauti cathenatam, hoc est terrore defixam voraturum, nempe
Pyratarum navem, quae per oras Aethiopiae virgines rapiebat;
et Perseum, sive graecos Heroës, Pegaso, sive Nave, sive
Maris equo, et remis, quae sunt Navium alae, quod utrumque
dicebat Homerus, ea hostium sive barbarorum incursione
Aethiopiam liberavit.
      Pag. 192. vers. 1. )( Unde mansit Proverbium, Cretensi mare
dictum in eos, qui doctos docere velint.
Vico Notae 71-72