— 133 —
LXXIX.
Quam facile ad motum
unius exigui corporis,
alia quammaxime
ab eo remota moveantur.

      Quin ipsa potius ad hoc juvat; cum enim omnis
motus tendat in lineam rectam, materia maxime
agitata in H existens, magis propendet ad inde egrediendum
quam ad remanendum: quo enim spatium
in quo versatur est angustius, eo magis inflectere
cogitur suos motus. Et idcirco minime mirum esse
debet, quod saepe, ad motum alicujus minutissimi corporis,
alia corpora, per quantumvis magna spatia
diffusa, simul moveantur; nec proinde etiam, cur non
tantum Solis, sed et Stellarum quam-maxime remotarum,
actio ad terram usque in minimo temporis momento
perveniat.
Descartes PPh 133