— 133 —
LXXVIII.
Quomodo versus Eclipticam
se diffundat.

      Jamque id supra ostensum est de globulis contentis
in triangulo, cujus basis erat semicirculus eclipticae
solaris, quamvis nondum ulla actio primi elementi
spectaretur; sed nunc hoc ipsum de iisdem, simulque
etiam de reliquis in toto cono contentis,
hujus primi elementi ope clarius patebit. Ea enim
ejus pars, quae corpus Solis componit, tam globulos
secundi elementi qui sunt versus eclipticam e, quam
etiam eos qui sunt versus polos d, f, ac denique
omnes qui sunt in cono dHf , versus H propellit;
neque enim ipsa majori vi movetur versus e, quam
versus d et f, aliasque partes intermedias: illa vero
quae jam supponitur esse in H, tendit versus C, unde
per K et L versus S tanquam in circulum regrediatur.
Descartes PPh 133