— 184 —
CIRCA TERTIUM LIBRUM.

ARTIC. LXXIII.

      Tertii libri intentiones sunt eius pars considerationis,
quae est in libris de generatione et corruptione,
nec facit ad finem disputationis huius de mundo,
— 185 —
nisi fortasse Aristoteles sapiat et hanc motionem lationem
quandam appellans. Ibi ratione, qua destruit generationem
esse ex superficiebus, tollit suam materiam
primam e medio; generationem enim elementorum non
esse ex non corpore decernit.
Bruno Acr 184-185