— 183 —
ARTIC. LXXII.

      Certis ergo legibus infinita astra in immenso spatio
feruntur, universo uno infinito, immobilique manente
(vide 2.); cuius sicut nulla est circumferentia, ita nec
ulla forma, et in quo aetheris est finire atque terminare
singula; quae non minus apta sunt ad motum (sive
per se moveantur per aethereum campum, sive magis
secundum deferentis lationem), si angularis, quam
si sphaericae sint figurae (vide 27.29.). Nullum interea
astrorum, quodcunque et qualecunque sit illud, sive
sol, inquam, fuerit, sive tellus, in medio vel in universi
circumferentia dicere possis, ubi omnium singula circumquaque
infinitum spatium habere convincentur.
Hinc habes, quomodo omnia dicere possis in medio,
vel nulla. Apparebit autem omnibus astrorum incolis
— 184 —
se universi medium obtinere; sicut enim et in superficie
cuiusque globi, hemisphaerii horizontisque centrum
in quolibet, eque quolibet puncto, respectu diversorum
desumi potest, ita in quacunque regione punctove
aetheris immensi maneas, undique in orbem astris
certis numeris intervallisque ab invicem distinctis, immensi
spatii faciem prospicies. Denique dum ipsum
circa propriae magnitudinis centrum revolvetur, totum
immensum, universisque cum astris universum,
veluti continuum unum motu rapidissimo circumvolvi
videbitur. Hinc est, quod, cum tellus ad suam suorumque
vitam (ne vel frigore torpeat, vel absumatur igne)
ad solem, unde fomentum capiat, omniquaque convertitur,
efficitur ut eius vertiginis ignorantia fixorum
deferentes orbes, stelliferumque illud omnia raptans
imaginari faciat, et universam naturae in sensibus
perturbatioribus ignorantiam confirmet; cum tamen,
ut istis in medio quiescere videtur, ita (quale unum
ex nobilissimis astris) in hac aethereae regionis parte
regulate pro naturae exigentia suum spatium ad definitos
polos peragrans, circa proprium centrum convertitur,
atque solem.
Bruno Acr 183-184