— 183 —
ARTIC. LXXI.

      Haec si ita se habeant, de praecipuis corporibus
nullum est, quod convexe sphaericam superficiem
habeat, praeter aërem purum seu coelum, quem si
coelum denominare licet, totidem certe coeli sunt quot
astra; quibus tamen, cum moveri contingat, evenit,
ut modo in unum, modo in aliud sese recipiant. Quod
si quis quaerat a nobis, quis tandem in hac infinitudine
corporum ordo et quae perfectae universitatum regiones?
regiones singulas dicimus, quae singulas ad
proprium solem planetarum synodos complectuntur, ad
aliam mundi significationem.
Bruno Acr 183