— 131 —
LXXVI.
De motu primi elementi,
dum versatur
inter globulos secundi.

      Notandum deinde materiam istam primi elementi,
quamdiu versatur inter globulos secundi, habere quidem
motum rectum, a polis AB ad Solem, et a Sole
ad eclipticam YM, ac circularem circa polos toti coelo
AMBY communem; sed praeterea etiam, maximam et
praecipuam partem suae agitationis impendere in minutiarum
suarum figuris assidue mutandis, ut omnes
exiguos angulos, per quos transit, accurate possit implere.
Unde fit, ut ejus vis, valde divisa, debilior sit;
ac singulae ejus minutiae motibus globulorum secundi
elementi sibi vicinorum obsequantur, semperque paratae
sint ad exeundum ex illis angustiis, in quibus ad
tam obliquos motus coguntur, atque ad recta pergendum
versus quascunque partes. Eam autem materiam,
quae est in corpore Solis coacervata, valde multum
virium ibi habere, propter consensum suarum omnium
partium in eosdem celerrimos motus, omnesque illas
suas vires impendere in globulis secundi elementi circumjacentibus
hinc inde propellendis.
Descartes PPh 131