— 182 —
ARTIC. LXX.

      Hinc ab omni ratione atque sensu alienum constat
quod aqua circa terram, aër circa aquam, ignis circa
aërem fingitur, ubi in unum corpus et unicam sphaericam
superficiem ista concurrunt omnia. (vide 30.31.)
Aut igitur non magis dicere possumus aquam supra
terram, quam terram super aquam: aut, si comparare
licet, verissimam Thaletis sententiam et Theologorum
confirmemus, qui terram fundatam super aquas ab
initio praedicarunt (vide 78); aqueum enim est spississimum,
concretissimum et consequenter gravissimum.
Bruno Acr 182