— 70 —
      Pag. 171. vers. 28. Venus in mari nata, Vulcani uxor )( Vide
canones Mythologicos infra in his Nott. Heic tantum addo plebejos,
qui ex ferino cultu multum retinebant, prae Heroibus,
qui jamdiu coeperant humanius educari, foedos esse. Hinc ab
Homero narratur Thersites turpis, qui item ignavus, Achillis,
et Ulyssis inimicus, Agamemnonis detractor
. Is enim est plebejorum
character
, quorum mores sunt, esse infensos nobilitati, et
iis, qui reip. praesunt, obtrectare: quare, ut ceteri plebej, ab
Ulysse sceptro pulsatur: quem morem retinuere etiam libertate
a Bruto instituta Romani, qui ut refert Sallustius in hoc lib. recitatus,
de plebejorum tergo poenas regio more sumebant. Cum
autem Philologi hujus caracteris significationem hactenus
ignorassent, culpavere Homerum, qui in gravissima Fabula ridendam
personam induxisset.
      Pag. 172. vers. 33. )( quorum propria auspicia erant, et auspiciis
omnis Heroüm nobilitas continebatur, ut dictum in
Nott. sup. de Natura Heroüm.
      Pag. 173. vers. 6. Filiam Saturni ex Ope natam )( de Opi
Dea vide Not. in calce hujus lib. pag. 141.
      Pag. 173. vers. 25. Deos, Deasque fecere )( Haec sunt
Principia, ex quibus tertium linguae genus in his Notis, nempe
falso Divinae tandem invenimus.
      Pag. 174. vers. 10. ab Asia )( cujus numen Venus, ut alibi
dictum.
      Pag. 174. vers. 33. Frumenti segetes aurei coloris )( vide latius
Not. sup. de Aureae Aetatis Mytologia.
      Pag. 177. vers. 23. continentur )( Hisque rationibus Obsequium,
quod cum Clientelis erga Inclytos primum coepit;
deinde Optimatium rebuspp. natis, a plebibus erga Patres perseveravit;
tandem a populis Universis erga Reges Monarchicos
stetit: quae nunc proprie dicitur erga Monarcham fidelitas
subditorum.

Vico Notae 70