— 182 —
ARTIC. LXIX.

      Frustra Aristoteles horum circularem motum veluti
geometrice regularem persuadere nititur. Si igitur
ullam ii motus regularitatem habent, ea certe non
est ad circulum, sed ad eam causae rationem, propter
quam moventur. Neque bene Aristoteles ad simplex
aliquod principium et elementum, motus differentias
refert, quae ad ipsa integra, ex heterogeneis partibus
constantia, animalia referendae erant, astra videlicet:
quorum substantia ex quatuor elementis necessario
conflatur. (vide 41. 42.)
Bruno Acr 182